monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 10
'Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: Specie tua, et pulchritudine tua.' In Hebraeo: 'Accingere gladio tuo super femur tuum, fortissime. Gloria tua et decore tuo.' Istum arbitror te locum optime intelligere, accinctam Christi gladio militare. Ut autem scias semper virginitatem gladium habere pudicitiae, per quem truncat opera carnis, et superat voluptates; Gentilis quoque error Deas virgines finxit armatas. Accinxit et Petrus lumbos suos, et ardentem lucernam habuit in manibus suis. Quod autem femur significet opera nuptiarum, his breviter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quaerendam filio suo Isaac, dicit Maiori domus suae. 'Pone manum tuam super femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum coeli' . Non dubium quin per eum qui de eius semine erat nasciturus. Iacob postquam luctatus est cum homine, qui ei apparuerat ad torrentem Iaboc, Mesopotamia derelicta, et terram Repromissionis ingrediens, non ante Israel sortitus est nomen, quam nervus femoris eius emarcuit. Et ad filium: 'Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius' . Et rursum ipse moriturus, Ioseph adiurat in femore suo, ne eum in Aegypto sepeliat. In Iudicum quoque libro legimus: 'Gedeoni erant filii septuaginta, qui egressi sunt de femoribus eius' . In Cantico Canticorum dicitur, 'Ecce lectulus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu eius de potentibus Israel, omnes tenentes gladios, docti ad bellum, vir et gladius eius super femur eius' . Gloria ergo et decore suo, sive specie et pulchritudine divinitatis suae, carnis opera mortificans; et natus ex virgine, futuris virginibus virginitatis princeps fuit.